Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
[125]
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio
et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus. Noli
enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad
dicendum fuisse. Et ille: Sic prorsus, inquit, existimo
atque istum de superioribus paene solum lego. Immo
plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius
immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.
[126]
vtinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare
voluisset! Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset,
vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus! Eloquentia
quidem nescio an habuisset parem neminem. Grandis est
verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis. Manus extrema
[p. 1037]
non accessit operibus eius; praeclare incohata multa, perfecta
non plane. Legendus, inquam, est hic orator, Brute, si
quisquam alius, iuventuti; non enim solum acuere sed
etiam alere ingenium potest.
[127]
huic successit aetati C. Galba1, Servi illius2 eloquentissimi
viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener.
Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris
memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Mamilia3,
Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro sese ipse dixisset,
oppressus est. Exstat eius peroratio, qui epilogus dicitur;
qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam
edisceremus. Hic, qui in conlegio sacerdotum esset, primus
post Romam conditam iudicio publico est condemnatus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.